Divi Ambrosii episcopi Mediolanensis Omnia, quae magna hactenus doctorum virorum industria reperiri potuerunt, opera nunc postremum repurgata ad plurium antiquorum codicum sedulam collationem, & ita emendata atque aucta ut meritò dicas praecellere omnibus editionibus, si cum prioribus hanc nostram contuleris. In qua quid praestitum sit, docet praefatio ad lectorem : & quae singulis tomis contineantur, catalogus eorum post elogia pro D. Ambrosio succedens complectitur. Tres indices adjecimus locupletissimos : primus est locorum scripturae, qui pugnare videntur, conciliatorum à D. Ambrosio : secundus locorum explicatorum ab eodem : tertius rerum & verborum memoria digniorum.